Übungen zum 2.Lernjahr

De clarissimis mulieribus temporum antiquorum Homerus, ille poeta Graecus, nobis de pulcherrima femina, cui nomen Helena est, narrat. Quae uxor (Ehefrau) Menelai (Menelaos) fuerat. Postquam Paris, filius Priami, eam rapuit et Troiam portavit, Graeci hanc iniuriam tolerare non potuerunt. Magnas copias coegerunt, quod urbem hostium delere in animo habuerunt. Itaque illa mulier summa pulchritudine omnibus Troianis magno dolori erat.

C.Iulius Caesar Iuliae, carae filiae suae, salutem dicit. Iam multos dies in Gallia Transalpina provincia vitam agere debeo. Nam Crassus et Pompeius, cari amici mei, me Roma in illam terram feram miserunt. Nunc maximo amore patriae adductus provinciam summa iustitia rego et incolas eius omnibus periculis liberare studeo. Saepe enim hostes terram Romanam occupare constituebant. Nulla gens Helvetiis (Helvetii,orum - die Helvetier) fortior est. Nam patriam suam reliquerunt, Rhenum (Rhein) flumen transierunt, agros nostros vastaverunt. Postquam magnum numerum incolarum provinciae nostrae, qui bona sua defendere audebant, occiderunt, cum exercitu meo pugna atrocissima hunc populum crudeliorem in patriam redire coegi. Qui multos viros fortissimos amiserunt. Magno gaudio affectus tibi has res novissimas scribo. Sed quid tu Romae facis? Iamne de victoriis patris tui multas res audivisti? Magistro tuo obtempera et omnes res de historia Romanorum disce! Vale!

Übungsblatt zur Schularbeit MIR 20

Übersetze diese Schularbeit bis Montag 25.11. und schau auf die Uhr, wielange du dafür gebraucht hast!!!
1.SA_MIR20.doc
Microsoft Word Dokument 103.0 KB

IT- Arbeitsaufgaben zu MIR 24

ACI- Theorie
ppt
ACCUSATIVUS_CUM_INFINITIVO_Meixner.ppt.p
Microsoft Power Point Präsentation 290.0 KB
IT_Aufgaben zu MIR 24.docx
Microsoft Word Dokument 20.7 KB